Oda Thrymi aut Recuperatio mallei

Fra heimskringla.no
Revisjon per 13. jul. 2019 kl. 15:23 av August (diskusjon | bidrag)
(diff) ← Eldre revisjon | Nåværende revisjon (diff) | Nyere revisjon → (diff)
Hopp til: navigasjon, søk
Velg språk Norrønt Islandsk Norsk Dansk Svensk Færøysk Latin
Denne teksten finnes i flere utgaver på følgende språk ► Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif Faeroysk.gif Latin Cross.svg
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif


Oda Thrymi,

aut

Recuperatio Mallei[1]


Hafniæ, Calend. April. MDCCLXXXVII.

Luxdorph. Suhm. Thorlacius. A. Kall. Baden.


Legati Magnæani Ephori


1.
Indignabundus erat tum Vingthorus
cum expergiscebatur,
atque suum malleum
desiderebat:
barbam commovebat,
caput percutiebat:
Tellurius gnatus
manibus circum pertentabat.


2.
Atque ille id verborum
omnium primum dixit:
Audi nunc, Loki,
quod ego nunc dico;
quod non est notum
in tera usquam,
neque in coelo supra:
Deus est (furtim) spoliatus malleo.


3.
Ibant ad fulgida
Freyiae domicilia;
atque ille id verborum
omnium primum dixit:
Commodabis mihi, Freyia,
pennatam formam,
meum si forte malleum
possem investigare?


4. Freyia cecinit.
Tamen ego tibi donarem
etsi ex auro esset,
et tamen traderem (cederem)
etsi esset ex argento.


[5.
Volitavat igitur Lokius,
pennatum sonitavit indumentum,
donec exierat
Asorum finibus,
atque intraverat
Gigantum regiones.[2]


6.
Thrymus sedebat (foris)
thursorum dominus;
canibusque suis
torques aureas torquebat,
atque equis suis
jubam tondendo concinnabat.


7. Thrymus cecinit.
Quid agitur apud Asos?
Quid agitur apud Alfos?
Cur tu solus accessisti
in Jötunheimos?
[(Lokius cecini.)
Male agitur cum Asis,
male agitur cum Alfis.
Habes tu Hlorridii
malleum absconditum?[3]


8. Thrymus cecinit.
Ego habeo Hlorridii
malleum abconditum,
octo milliaribus
subter tellure.
Eum nemo homo
iterum recipit
nisi mihi adducat
Freyiam in uxorem (nuptias.)


9.
Volavit tum Lokius,
pennatae resonarunt induviae,
donec exierat
Gigantum regionbus,
atque intraverat
Asorum fines.
Obviam habuit Thorum
mediis in vestibulis (areis sine domus):
atque ille id verborum
omnium primum dixit.


10.
Confecisti negotium,
quemadmodum laborem?
Dic ex alto
longa eventa:
saepe sedenti
narrationes deficiunt (abrumpuntur),
atque cubans
mendacium jactat (In mentiendo est validus).


11. (Lokius cecinit.)
Confesi laborem
atque negotium:
Thrymus habet tuum malleum
thursorum dominus:
Eum nemo homo
recuperat,
nisi illi adducat
Freyiam in nuptias.


12.
Eunt fulgidam
Freyiam videre;
atque ille id verborum
omnium primum dixit.
Redimias te, Freyia!
bysso nuptiali.
Nos duo aurigabimus
in Jötunheimos.


13.
Irascebatur tum Freyia
et fremebat:
Omnis Asorum aulæ
concussa est.
Exsiluit illud magnum
monile rutilans.
Me scis natam
virosissimam,
si tecum avehor
in Jötunheimos.


14.
Cito aderant Asi
omnes in concilio,
atque asyniae
omnes in colloquio,
et de eo consultabant (inter se)
augusta numina,
quo pacto Hlorridii
malleum repeterent.


Carl Larsson: Tor som Frøya
15.
Tunc id elocutus est Heimdallus
candidissimus Asorum;
pulchre ille prospexit,
ut Vani ceteri:
Vinciamus ergo Thorum
nuptiali bysso:
gestet is magnum illud
monile flammeum.


16.
Faciamus sub eo
clangere claves;
et vestem muliebrem
circa genua defluere.
At in pectore (collocemus)
amplas gemmas
atque dextre apice
caput amiciamus.


17.
Tum sic fatus est Thorus,
severus Deus:
Me futurum est ut Asi
effeminatum appellent,
si velari me patior
nuptiali bysso.


18.
Tum loquutus est Lokius
Löveyiae gnatus:
Abstine, Thore,
istorum verborum:
Ilico Gigantes
Asgardum habitabunt,
nisi tuum malleum
tibi recuperes.


19.
Redimiebant Thorum igitur
bysso nuptiali,
atque illo magno
monili flammeo.


[20.
Faciebant sub eo
clangere claves,
et muliebrem vestem
circumfluere genua,
sed in pectore (ponebant)
latas gemmas,
atque dextre apice
amiciebant caput.[4]


21.
Tum profatus est Lokius
Löveyiae gnatus:
Ego quoque tecum
famula ibo;
nos duo aurigabimus
in Jötunheimos.


22.
Extemplo hirci
domum sunt acti,
raptim(-que) adpliciti temonibus
properae cursurae destinati,
petrae rumpebuntur;
ardebat tellus flamma,
aurigante Odini filio,
in Jötunheimos.


23.
Tunc profatus est Thrymus
thursorum dynastes:
Surgite gigantes,
et sternite scamma;
nunc adducite mihi
Freyiam nuptum
Niördi gnatam;
ex Noa-Tunis.


24.
Accedunt huc ad sedes,
auratae cornua vaccae,
boves usquequaque nigri,
giganti in voluptatem.
Multum habeo cimeliorum;
multum habeo monilum.
Sola me Freyia
carere censeo.


25.
Eo vesperi
Ventum est mature,
atque gigantibus
cerevisia prolata.


[26.
Unus comedit bovem (integrum),
octo salmones,
bellaria omnia
quae mulieres oportebat (comedisse),
potavit Siviae maritus
modios tres medi.[5]


27.
Tum proloctus est Thrymus
thursorum dynastes:
Ubi vidisti novas nuptas
carpere cibos avidius?
Non vidi (ego quidem) novas nuptas
carpere isthoc amplius;
neque adeo plus medi
virginem bibere.


28.
Adsedit illa lepidissima
pedisequa coram,
quae verba invenit (commoda)
ad gigantis orationem:
Nihil (cibi) gustavit Freyia
noctes octo;
ita insane cupiebat
in Jötunheimos.


29.
Inclinavit se sub byssum,
cupiens basiare:
verum ille introrsum saltu se corripuit
perpetuam per aulam.
Cur sunt infesti (atroces)
oculi Freyiae?
Opinor ex oculis
emicare flammam.


30.
Adsedit illa perelegans
famula cominus,
quae scitum invenit responsum
ad gigantis verba:
Nihil dormivit Freyia
noctibus octo,
ita furebat abire
in Jötunheimos.


31.
Intro venit dira illa
gigantum soror,
quae quidem pecuniam nuptialem
poscere ausa est:
Cedo tibi e manibus
annulos rutilos,
si adipisci cupis
amores meos,
amores meos,
omnem voluntatis inclinationem.


32.
Tunc elocutus est Thrymus
thursorum dynastes:
Ferte intro malleum
novam nuptam consecrare.
Collocate Comminuentem
sponsae super genua,
initiate nos in conjugium
Pronuba manu.


33.
Risit Hlorridio
animus in pectore,
cum ille saeviter animatus
malleum agnovit.
Thrymum percussit primum,
thursorum dynastam;
atque genus giganteum
omne (ad necem) comminuit.


34.
Percussit illam veterem
gigantum sororem,
quae quidem dotem maritam
postulaveret:
Ea cottabum (sonantem plagam) accepit
pro tinnulis numis,
ictus autem mallei
pro annulorum copia.
Sic Odini gnatus pervenit
rursus ad malleum.




Fotnoter:

  1. ſ er erstattet med s. Bruken av store bokstaver er tilpasset til dagens bruk. Versinndeling og nummerering følger Finnur Jónssons utgave.
  2. [Sammenslått med forrige vers i utgaven.
  3. [Et eget vers i utgaven.
  4. [Sammenslått med forrige vers i utgaven.
  5. [Sammenslått med forrige vers i utgaven.