Legenda de sancto Magno

Fra heimskringla.no
Hopp til: navigasjon, søk
Velg språk Latin Islandsk Norsk Dansk Svensk Færøysk
Denne teksten finnes på følgende språk ► Original.gif


Heilagra Manna Sögur


Legenda de sancto Magno


Gudbrand Vigfusson

Icelandic Sagas, Vol I.

London, 1887


Legenda de sancto Magno[1]

De sancto Magno Martyre glorioso

BEATUS igitur Magnus apud Orchades insulas oriundus fuit, nobilissimus genere et alti sanguinis parentelæ. Pater ejus illarum insularum comes et dominus nominatissimus juxta nomen magnorum qui sunt in terris. Mater ejus de nobilioribus illius terræ duxisse fertur orgienm. Sed cum in multis nobilitas generis parire soleat ignobilitatem mentis, Martyr beatus statim a primis infantiæ suæ rudimentis Sancti Spiritus unctione edoctus nobilitatem solam atque unicam animi virtutem reputabat. Agebat enim senem moribus, annis puer, lasciviæ puerilis expers. In gestu tam jocundus et hilaris, in sermone tam amabilis, [in incessu[2] tam modestus exstitit et gravis, ut nihil appareret in eo, quod posset offendere intuentes. Sed quia ex convictu mores formantur, et qui tangit picem, inquinabitur ab ea: cum ad intelligibilem ætatem pervenisset, inter tam furialem quam feralem gentem constitutus, inter protervos, ad mores ferales, ad ritus, ad fidem impios, ad legem barbaros, pronos ad vitia,[3] cervicosos ad disciplinam, se illorum moribus per dies aliquot cœpit conformare, marinus prædo existere, rapinis et spoliis vivere, cædibus indulgere. Quod tamen, magis pravorum instinctu provocatus quam propria iniquitate pulsatus, creditur actitasse. Denique cum beatus Magnus hujusmodi sceleribus implicaretur, ad hoc tandem ventum est, ut patrem et germanum comitatus Hatlandiam applicaret. Quos rex Noruegiæ, in expeditione positus cum infinita navium et armorum multitudine, utpote exteras nationes invasurus,[4] comprehendens, inimicis secum resistere coegit.

Tunc patre ejus apud Norvegiam rebus humanis exempto, quidam Hako nomine, filius patrui sui iruens in quendam procuratorum regis Norvegiæ, qui patriam beati Magni ex parte regis administrabat, dominium[5] Orkadiæ sibi subjugavit, cum non nisi pars dimidia ei de jure competeret, alia autem pars ad beatum Magnum jure hæreditario spectabat. Beatus igitur Magnus ut invidiæ locum daret et furorem Hakonis ad tempus declinaret, ad regem Henricum filium Vilhelmi, qui tunc temporis monarchiam Angliæ fræno moderabat justitiæ, iter arripuit.

Qui cum ad prædictum regem venisset, expositis negotiis et causis itineris sui, ab eodem honorifice est receptus. Visitatis igitur sanctorum locis ad propriam terram itineris sui cursum expedivit. Prædictus interim Hako non solum Orkadiam verum et Cathaniam tam invasionis quam prædicationis titulo suæ tyrannidi subjugavit. Satellites autem sui in necem beati Magni conspirantes, sed simulationis nube palliantes, cum beato viro pacifice in dolo locuti sunt ut beatus Magnus et Hako statuto die in quadam insula, quæ vocatur Egelesio cum pari numero hominum et armorum convenirent. Placuit hoc beato utpote homini serenatæ conscientiæ, cui vivere Christus et mori lucrum. Ad prædictam igitur insulam, in qua mansio sua sita erat, cum duabus longis navibus, nullam mali habens suspicionem, pervenit. Imminente vero die statuto inter eos, prædictus Hako cum septem vel octo navibus plenis, viris Belial et sanguinem sitien tibus sibi associatis, prædictam insulam applicuit. Seditionem igitur Hakonis comperiens Beatus Magnus se totum Deo committens, non timore perterritus nec formidine perculsus, ecclesiam adiit.

Suis igitur vi vim repellere volentibus fertur respondisse, se malle injuriam accipere quam irrogare. Erat autem hora, qua sacerdos, vestibus sacris indutus, in altari Unigenitum Patris sub specie panis et vini in signum humanæ reconciliationis præsentavit. Sed prædictus Hako, ecclesiasticæ dignitatis abutens privilegio, ecclesiam Dei invadere non formidabat, missis apparitoribus suis quatuor, quorum pedes veloces ad effundendum sanguinem, qui ad omne opus nepharium cæteris promptiores et velociores, ut christum Domini raperent et illum sibi præsentarent. Irruentibus igitur in ecclesiam Domini apparitoribus, justus ab injustis injuste rapitur, extrahitur, et Hakonis præsentiæ præsentatur, in tali constantia perseverans, ut nec corpus terrore nec mens horrore concuteretur. Nec mora, electus Dei Magnus ab Hakone lictori tradebatur ut capitis sententia plecteretur. Eductus ergo hilari mente et intrepido animo quasi ad epulas invitatus, agonem suum Domino precibus commendans, securi bis in cerebrum suum vibrata, securus ictum ferientis suscepit. Sed quem lictor exemit mundo, Jhesus Christus inseruit cœlo, sublimiter collocatum.[6] Mater vero illius Yra[7] nomine ad Hakonem accedens christianam sepulturam beato martyri vix obtinuit impetrare.

Collecta. Deus, cujus nutu absque sanctorum solatio, nullius temporis præterit cursus, tribue nobis tua piissima dignatione, ut sancti Magni martyris tui pia interventione, in cunctis adversitatibus assidua tuæ magnæ misericordiæ mereamur potiri consolatione. Per Dominum. Amen.


Sequentia

In festo Magni Ducis Martyris[8]

[Officium.] Lætabitur justus.

Oro coll. Deus qui immensæ pietatis judicio corpus sancti Magni martyris et consulis ad honorem nominis tui revelasti: Concede nobis famulis tuis, ut ejus patrocinantibus meritis transferamur ad amœna loca felicitatis. Per [Jesum Christum Dominum nostrum. Amen]

Epistola. Nemo militans.
Gr'. Posuisti Domino.
Alleluia.
V' egregie martyr Christi, implo.
Sequentia:
Comitis generosi,
militis gloriosi
martyris certamina
concinat Orchadi[c]a
gens plaudens; nam cælica
terit Magnus limina.
Magnum probant opera
quæ Dei per munera
agit dignus nomine.
Spreto virgo[9] sæculo
annorum[10] curriculo
decem est cum virgine.
Quod ostendit et portendit
casu fractus ovem[11] nactus
puerili præmio.
Habens ita, orat vita
ne privetur, cui medetur
Magni interventio.
Qui a pacto primitus
resilire monitus
eligit sagacius
illud quod est melius.
Mori pro justitia
optat Dei gratia,
suscepturus gaudia,
ditandus in gloria.
In agone spe coronæ
martyr sudat, quod denudat
sanguinis dispersio.
Deo gratus, solo stratus,
non invitus, nunc præditus
est cælesti solio.
Mœstis risus impenditur,
cæcis visus aperitur
ejus patrocinio:
Præsul orat ut sanetur,
et implorat quod medetur
mox precum obsequio.
Morbo lepræ medicamen,
nautis quidem est tutamen,
e diversis languoribus
plebem curat mortalibus.
Tribulatos cunctos audit,
prece, voto justis plaudit
plenus misericordia,
quæque fugat dæmonia.
O quam martyr hic beatus,
[virgo fructu fossus latus[12]
ter centeno laureatus
fruitur palatio.
Quos nos esse te laudantes
tuum festum celebrantes
perpetuo Magne tuo
impetres colloquio:
Ut erepti tua prece
nos ab hostis sævi nece,
collætemur et privemur
Gehennæ supplicio. Amen.[13]


Ev. In illis. Nolite arbitrari.

Off'. Desideratum a.

Secreta. Præsentia munera quæsumus, Domina, ita serena pietate intuere, ut Sancti Spiritus perfundantur benedictione, et in nostris cordibus eam desiderium (sic) dilectionem validam infu[n]dant, per quam sanctus martyr Magnus omnia corporis tormenta devicit. Per [Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.]

Com. Posuisti Domine.

Post Com. Sumpsimus, Domino, Sancti Magni martyris solempnitate, cœlestia sacramenta, cujus suffragiis quæsumus largiaris, ut quod temporaliter gerimus, æternis gaudiis consequamur. Per [Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.]

Vigilia Thomæ Apostoli, etc.




Fotnoter:

  1. From Cd. Chart. Arna-Magn. 670. f. 4to., compared with a copy made by Arni Magnusson from the fragment of a lost vellum MS. The Cd. 670 is here in the notes marked a., and the copy of the fragment b.
  2. fr. b.; et in sensu, a.
  3. lites, fr. b.
  4. After “invasurus,” fr. b. has the following :- “Comprehendens multos (sic) secum residere coegit. Sed omnipotens Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, electum suum a talibus voluit mercimoniis suspendere, et ostendere illi, quanta oporteret eum pati pro nomine ipsius, ut qui sanguinem innocentem multotiens fuderat ipse quandoque Spiritus Sancti victima fieret, ut proprium sanguinem Christo libaret. Unde contigit, ut de manu violenti regis et prædatoris eva . . . . .” Reliqua desunt.
  5. dominum, Cd.
  6. emend., collocatus, Cd.
  7. for Thora.
  8. From Cd. Chart. Arna-Magn. 670, f. 4to., in the autograph of Arni Magnusson, from a lost vellum. On this Sequence Arni Magnusson makes the following note: “Super totam hanc Sequentiam sunt lineæ cum notulis cantoriis.” He also adds: “Exscriptum ex libro Officiorum Sacrorum in grandi folio, quam nactus sum Scardi Scardstrandensium in occidentali Islandia.” The notes are, unfortunately, lost.
  9. thus.
  10. annori, Cd.
  11. thus.
  12. [thus.
  13. Hactenus notæ cantoriæ cum suis lineis. (A. M.)