Hallvarðs Saga

Fra heimskringla.no
Hopp til: navigasjon, søk
Har du husket å støtte opp om ditt favoritt kulturprosjekt? → Bli en Heimskringla-venn og gi et bidrag til Heimskringla.no.

Velg språk Norrønt Islandsk Norsk Dansk Svensk Færøysk
Denne teksten finnes på følgende språk ► Original.gif Dansk.gif


For at alle norrøne tegn som blir brukt i denne artikkelen skal vises korrekt må du ha fonttypen OldNordicTimes installert på din PC eller Mac. OldNordicTimes skal lagres i Fonts i Windows eller installeres i fontboken i Mac OS.


Heilagra Manna Sögur


Hallvarðs Saga
(Begyndelsen 2389 folio; Slutningen, 235 folio; alt det øvrige af Sagaen er gaaet tabt.)


C. R. UNGER

Christiania 1877


Madr er nefndr Vebiorn, hann bio i Hlidum ꜳ Vestfolld i Vik austr ꜳ bæ þeim, er heitir Husabær. Hann atti konu þa er Þorny het. Segia sumir menn hana verit hafa dottur, enn sumir dotturdottur Gudbrandz kulu hersis ꜳ Upplondum. Hann var fadir Astu modur ens helga Olafs konungs ok Haralldz konungs Sigurdarsonar. Þau Vebiorn attu tvo sono, het annar Hallvardr, enn annar Ormr. Vebiorn var vinsæll madr ok audigr. Annar madr bio þadan skamt i brot er Kolbiorn het, þar heitir ꜳ Velli sem hann bio . . . . . . . . . . .


. . . . . . . . . . . . . . var nockurum trufIstum monnum i Hlidum, or hird var h[el]la hans ok þær vidiar or viði snunar, or honum hafdi [sI]kt verit med; ok er þat sIgn sumra manna, at þær blom[gud]uz margan tima sidan. Enn stundu sidur var en helgi H. færdr i Oslo, ok þa enn med heilu liki, ok hvilir sidan þar i hofutkirkiu þess kaupstadar, ok vegsamdr sidan af Illu folki, sem verdugt er. Veitaz þar ok sva vida annarstadar fyrir (hans) verdleika ok arnardarord margfalldligir velgerningar þeim monnum, er þess bidia med rettri tru af drottni vorum Jesu Kristo, þeim er med fedr ok helgum andu lifir ok rikir einn gud i þrenningu um allar alldir verallda. Amen.


II.

(Den latinske Legende om Sanct Hallvard, saaledes som den meddeles i Acta Sanctorum, Mai Tom. III, S. 401, efter et Haandskrift i Utrecht; Jfr. Munchs Norske Folks Historie III, S. 197 f.)


Sanctus Halwardus ex nobilibus ortus natalibus claruit, cuius pater Vebron(!) mater, vero Thorni dicebatur. Cuius videlicet Thorni mater, ut fertur, filia fuit Gutbrandi comitis, qui etiam Gutbrandus genuit Ascham(!) Sancti Olavi matrem. Puer autem Halwardus crevit in domo paterna cunctis prædilectus. Erat autem primo religioni deditus christianæ, obediens parentibus, erga propinquos benevolus, corpore castus, honestate præpollens, iustitiæ cultor. Cumque Sanctus Halwardus in adolescentiam devenisset, cœpit in re familiari procuranda patris adiutor existere. Fertur etiam, quod apud cunctos habetur, quod a primævo duo pondera fecerat sibi, quo, ne aliquando fraudem faceret, sibi minus, fratri autem maius pensaret.

Oslos kommunevåpen
Cumque mercandi gratia Gotlandiam veniret, et sua ibidem negotia exercere cœpissit, venit quidam terræ illius indigena vir prædives, Botwidus nomine. Hic cum viros ignotos vidissit, ad eos accedens, qui essent et unde, requisivit. Cui illi cuncta per ordinem indicabant. Hic vero, cum Sanctum Halwardum conspexisset, ait: Quis est adolescens iste? At illi nomen et genus indicabant. Quod cum vir prædictus audisset, ait: Video vultum tuum singularem, et præ cunctis hic stantibus honorabilem. Certe scio, quod magni prodigii lucet in te futurum aliquid, unde te cum tuis contribulibus ad refectionem invito. Quod Sanctus Halwardus gratanter acceptavit. Ille vero suscipiens, omni humanitate exhibita, convivium præparavit, et cuncta, quæ in venalibus habebat, comparavit, et multo plura redonavit; et tempore navigandi adveniente, omnia necessaria ei tribuit, et in pace abire permisit. Sicque sanctus salvis omnibus cum sociis est reversus ad patriam.

Post modicum vero temporis, verno instante tempore, egressus Sanctus Halwardus de domo patris, ut pro suis negotiis agendis partes vicinas visitaret, venit ad stagnum Dram nomine, per quod iturus erat, extrahensque modicam lintrem de alga, ascendit eam. Et subito venit mulier prægnans, tremens ac palpitans, rogitans, ut eam secum ferret. Et interrogata, quæ esset, et quo vellet, indicato nomine, se transituram per mare velle, affirmavit: et ideo cum videret hominem eo itinere properantem, ne tardior periret, ideo celeriter accurrisse. Jussaque mulier sedit in puppi. Ille vero iter arripuit navigando. Et subito vidit ad littus, quo mulier venerat, tres viros velociter accurrentes, qui statim aliam cymbam accipientes, post eos velocius navigant. Tunc Sanctus Halwardus ait: Agnoscis hos? Ait illa: Agnosco. Et ille: Ut video, te requirunt; dic mihi, quid feceris? Respondit illa: Verum est, quod me persequuntur, sed quod mihi imputant, non feci; imponunt enim super me causam furti. At ille: Potes te ex hoc purgare ferro ardente? At illa: Possum et parata sum, si mihi parcere velint.

Viri autem illi, ipsos velociter insequentes, dixerunt: Cur tu, Halwarde, talis adolescens, tam generosis editus parentibus, tam malam feminam tuendam suscepisti? Redde eam, ut moriatur, quoniam digna. Quibus Halwardus dixit: Quid enim mali fecit? Qui dixerunt: Furata est res fratris nostri, infringens domum eius. Quibus ille ait: Et quomodo domum infregit? Dicunt ei: Extraxit ansulam de poste, quæ tenebat seram. Et ille: Hoc opus non est mulieris, sed fortissimi viri. An aliquis invenitur, qui eam viderat hoc fecisse, vel in eius domo sublata invenistis? Sin autem incertum est, cur morietur? Nonne magis iustum, si potest, purget se a crimine? Sin autem, quod legibus iustum est, de ea fiat, aut redemptionem pro ea dabo, tantum ut imprægnantem et infantem in utero habentem ne occidatis. Oportet igitur vos sedari, nec temere quid agere. Tunc illi econtra hoc furentes vociferabant. Unus autem quisquam eorum arcum eripiens tetendit. Et sagitta fortiter emissa pectori martyris infigitur. Quo perempto etiam mulierem occidunt, et in littore sepelierunt. Ipsi vero saxum ad collum eius ligaverunt, et in mare demerserunt: sed per divinam gratiam et merita martyris, corpus eius longe post cum saxo super mare natans repertum est.


III.

Lectiones de S. Halvardo

(Ex Breviario Nidrosiensi)


1. Sanctus Haluardus ex nobilioribus ortus natalibus, cuius pater Vebiorn, mater vero Thorni dicebatur. Mater vero Thorni fuit filia Gudbrandi comitis, qui Gudbrandus genuit etiam Ostam sancti Olaui matrem. Erat corpore castus, honestate prepollens, iusticie cultor. Factus adolescens, cepit in re familiari procuranda patris adiutor existere. Duo pondera sibi fecerat, ne fraudem faceret, sibi minus, fratri vero maius pensabat.

2. Instante verno tempore partes vicinas visitauit, venit ad stagnum Dram nomine, per quod iturus erat, extraxit modicam lintrem de alga et ascendit eam. Et subito aduenit mulier pregnans, rogabat, vt eam secum ferret. Jussa sedit in puppi, et sic iter arripuit. Et subito vidit tres viros itinere, quo mulier venerat, ad littus accurrentes. Qui statim aliam cimbam arripientes, post eos velocius nauigabant.

3. Tunc sanctus Haluardus mulieri ait: Agnoscis hos? Ait: Agnosco. Ut video, te querunt, quid fecisti? Ait: Imponunt super me causam furti. Potes te purgare? Ait: Possum, si michi parcere velint. Uenientes viri predicti dixerunt: Cur tu, Haluarde, talis adolescens, tam malam mulierem tuendam suscepisti, que digna est morte. Sanctus pro ea multis modis respondit. Inter alia dixit: Redemptionem pro ea dabo, tantum impregnantem et infantem in vtero habentem ne occidatis. Illi vero contra eum furentes, vnus eorum arcum arripiens tetendit, et sagitta fortiter emissa pectori martyris infigitur. Etiam mulierem occiderunt, et in littore sepelierunt. Ad collum sancti saxum ligauerunt, et in profundum submerserunt, sed per diuinam gratiam et merita martyris corpus eius longe post cum saxo super mare natans repertum est.




Les også: Den hellige Halvard av Ludvig Daae


HEIMSKRINGLA er et privat initiativ. Prosjektet mottar ikke noen form for offentlig støtte. Vi har kun utgifter og ingen faste inntekter. Kostnader til teknisk drift og utstyr bæres av privatpersoner. Alle økonomiske bidrag mottas derfor med stor takk. Ønsker du eller ditt foretak å støtte prosjektet økonomisk? Ta gjerne kontakt med oss, eller bruk vårt norske kontonummer 97105024499. Du kan også støtte oss via vårt Vipps-nummer 78431. For utenlandske bidrag bruk vårt IBAN-nummer NO6897105024499, med SWIFT-kode: DNBANOKK eller SEPA-kode: SKIANOBB. En kan også overføre penger til HEIMSKRINGLA via PayPal eller vippse via mobilen til 78431. Vi selger også fast annonseplass på venstre sidemeny til rimelig pris. Alle bidragsytere krediteres med navn for sine bidrag.