Vaticinium valae

Fra heimskringla.no
Hopp til: navigasjon, søk
Velg språk Norrønt Islandsk Norsk Dansk Svensk Færøysk Latin
Denne teksten finnes i flere utgaver på følgende språk ► Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif Faeroysk.gif Latin Cross.svg
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif Latin Cross.svg
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif


Vaticinium valae

sive

Carmen sibyllinum


Havniæ, Idibus Martii MDCCCXXVIII.

Monrad. Schegel. Thorlacius. Werlauff. P. E. Müller. Finn Magnusen.


Legati Magnæani Ephori
Balders død (v. 29)
1.
Silentium rogo
entia cuncta.
Majores et minores
posteros (cognatos) Heimdalli.
Velim sphærici (coelestis) patris
facinorca enarrare,
antigvos hominum sermones,
qvos primos recordor.


2.
Memini Titanes
in principio editos
qvi me olim
educarunt (genuerunt).
Novem menini orbes
novem firmamenta.
Præclarem centralem arborem
intra pulverem terrestrem.


3.
Initium fuit seculorum
qvum Ymer habitavit;
Non erat arena, nec mare,
nec frigidæ undæ;
Terra nuspiam est reperta
neqve supernum coelum,
erat iname chasma
sed nullibi gramen (herba).


4.
Anteqvam Bori filii
orbes (cælestes) extulerunt
ii qvi medium mundum
illustrem crearunt.
Sol collustrabat ê meridie
palatii lapides (muros)
tunc terra pullulavit
viridibus herbis.


5.
Sol ê meridie,
socius lunæ,
dextra manu cælestia
jumenta circumplectebatur.
Sol neqve scivit
ubi palatia haberet.
Stellæ nec sciverunt
ubi loca haberent,
luna nec scivit
qvam mansionem haberet.


6.
Tum onmes Dii occuparunt
elatas sellas,
sanctissima numina -
et de his deliberabant.
Nocti et interluniis
nomina dederunt:
Mane vocarunt
et meridiem;
pomeridianum tempus et vesperam
pro numerandis annis.


7.
Conveniebant Asæ
in Idæ campo
qvi delubra et fana
alte exstruxerunt.
Fornaces posuerunt,
pretiosa fabricarunt,
viribus adnitebantur,
omnia tentavere
forcipes formarunt
et instrumenta fabrilia fecerunt.


8.
Aleâ ludebant in area,
hilares fuera,
erat illis nullius
ex auro (facti) defectus,
donec venerunt tres
giganteæ virgines (mulieres)
præpotentes ê
titanum regionibus.


9.
Tum omnes Dii occuparunt
elates sellas
sanctissima numina
et de his deliberabant:
Qvis Deus nanorum (dæmonum)
catervas crearet
ex æstuantis (oceani) sangvine
et lividis ossibus.


10.
Ibi (tunc) Módsogner est
præstantissimus factus
dæmonum omnium
sed Durinus alter;
Isti humanas formas
multas concinnarunt
dæmones ê terra
sicut Durinus ordinavit (enarravit).


11.
Sunt Nýi (Novilunaris) et Nidi (Inter lunaris)
Nordri (Boreas) et Sudri (Auster)
Austri (Eurus) et Vestri (Zephyrus)
Althiofus (omnia furans) Dvalin (sopiens)
Nár (larva) et Náin (propinqvus)
Nipingus (contrahens) Dain (soporifer)
Bivor (Qvatiens vel Tremens) Bavor
Bambor, Nori
An et Anar (Onar)
Ai, Miödvitner,
Veigur (Vigor) et Gandalfus (lupinus dæmon)
Vindalfus (ventosus dæmon) Thrain (pertinax)
Theccur (gratus) et Thorin (audax)
Thror (Validus) Vitur (sapiens) et Litur (color)
Nyr (novus) et Nýradur (nova svadens)
nunc ego dæmones -
Reginum (qvoqve et) et Radvidum (consilio prudentem)
recte recensui.


12.
Fili, Kili,
Fundin, Nali,
Hepti, Vili
Hanar, Svior
Billingur, Bruni
Bildur, Buri
Frar, Hornbori,
Frægur et Loni
Aurvangur, Iari
Eikinskialdi.


13.
Tempus est dæmones
e Dvalini coetu
vivorum gnatis
ad Lofarem usqve enumerare;
Eos qvi tendebant
de palatii petrâ (muro vel fundamento)
per terrestres regiones
ad Jorvallenses campos.


14.
Ibi erat Draupner (stillans)
et Dolgthraser (pertinax pugnator)
Hár (altus) Haugspori (tumulos calcans)
Hlævángr (genus tepefaciens) Glói (splendidus)
Scirvir (serenans) Virver (turbo)
Scafidur (ningorem volutans) Ái,
Alfur et Yngvi,
Eitir et Oin,
Fialar et Frosti (gelu producens)
Finnur et Ginnar
Heri, Högstari,
Hliodolfur (soni genius) Moin.
Hæc celebris,
qvamdiu homines vivunt,
genealogia
Lofaris habebitur.


15.
Donec (tandem) tres venerunt
ex eo congressu
potentes et amabiles
Asæ ad domum;
Invenerunt in terrâ
parum potentes
Ascum et Emblam
sine fatis.


16.
Animam non possidebant,
rationem non habuerunt,
nec sangvinem, nec gestus
nec colores decentes;
Animam dedit Odinus
rationem dedit Hænir
sangvinem dedit Lodur
et colores venustos.


17.
Scio fraxinum stare,
Yggdrasill nominatur
alta (frondosa) arbor, perfusa
albo luto (lympha pura)
inde veniunt imbres (rores)
qvæ in valles decidunt;
stat semper virens super
Urdæ fonte.


18.
Inde veniunt virgines
multisciæ
trex ex isto lacu (mari)
sub arbore sito.
Urdam nominarunt unam
aliam Verdandi
sculpserunt in tabulâ (vel scuto)
Sculdam (earum) tertiam.
Hæ leges posuere
hæ vitam elegere (determinarunt)
hominum gnatis
fata constiuunt (prædicunt).


19.
Primam, inter populos, cædem
in mundo ipso recordatur
eam, cum Gullveigam (auri materiam)
cuspidibus perfoderunt (bipennibus fulserunt)
et in Alti aula
eam cremavere;
ter cremavere
ter prognatam
sæpe, et non raro,
tamen adhuc vivit.


20.
Heidam (pecuniam, serenam) eam vocabunt
ubi in domicilia venit
fatidicam bona nuntiantem (blandientem)
qvæ lupos (ipsos) domavit.
Pyrotechniam callebat
in pyrotechniâ versata [erat]
fuit semper malæ gentis
oblectamentum (deliciæ)


21.
Tunc omnes Dii occuparunt
elatas sedes,
sanctissima numina
De iis deliberabant,
utrum Asæ
delictum (cædem) vindicarent
aut Dii omnes
convivium (sacrificiale) acciperent.


22.
Projecit Odinus (tela)
et in turbam (populos) jaculatus est
hæc erat iterum bellica cædes
in mundo prima.
Fractum est extimum latus
urbis (munimenti) Asarum
Vani (aërei Dii) bella præsagientes
campos calcavere.


23.
Tum omnes Dii occuparunt
elatas sellas,
sanctissima numina,
et de eo consultabant:
Qvi universum aërem
fraudibus (noxâ, sangvine) miscuissent
aut proli giganteæ
Odi virginem (mulierem) dedissent.


24.
Thor unus ibi erat
tumidus præ ira,
ille raro qviescit.
Cum talia inaudit.
Rupta sunt juramenta,
verba (promissa) et sacramenta,
pacta solemnia cuncta
qvæ (antea) intervenerant.


25.
Scit ipsa Heimdalli
sonum (tubæ) absconditum
sub ætheri (serenitati) adsveta
sancta arbore. -
Amnem vidit ea hauriri (fluctuare)
spumante cataracta,
e pignore sphærici patris.
Intelligitis jam nec ne?


26.
Sola sedit foris (sub dio)
cum senex ille venerit
meditabundus (metuendus) Asarum (princeps)
et inspexit ejus oculos:
Qvid me interrogatis?
Qvid me tentatis?
Satis novi Odine!
Ubi oculum abscondisti
in puro illo
Mimeris fonte;
Bibit mulsum Mimer
mane qvolibet
e pignore sphærici patris.
Intelligitis jam nec ne?


27.
Elegit (dedit) illi agminum (celæstium) pater
annulos et torqves (monila)
sermones sapientes ditantesqve
et vaticinantes genios.
Vidit illa longe et late
per mundum qvemqve (singulos mundos).


28.
Vidit illa Valkyrias
e remotis advenisse
paratas ut ad gentem
deorum (Gothorum) eqvitarent.
Sculd portabat scutum
et Scögul altera
Gunnur, Hildur, Göndul
et Geir-Scögul.
Jam sunt recensitæ
Nymphæ Herianis (Odini)
paratæ ad eqvitandum
per terram Valkyriæ.


29.
Vidi Baldero
cruore perfuso Deo
Odini filio
fata reposita.
Stetit excrescens
altior campo (supra campum excretus)
tener et adeo speciosus
visci surculus (Mistelteinus).


30.
Factum est ex ista spina (ligno)
ut mihi visum est
deplorandum missile (ictus) et periculosum
(qvod) Hödur jaculatus est.


31.
Balderi frater
mane (mox postea) natus est,
is Odini filius
unam noctem natus dimicavit (cædem commisit).
Nunqvam manus lavit
nec caput comsit,
priusqvam in pyram portavit
Balderi adversarium.
Sed Friggia planxit
in Fensalis (profundis cameris)
damnum Valhallæ (sphæricæ aulæ).
Intelligitisne adhuc vel qvid?


32.
Vinctum vidit illa jacere
sub thermarum luco
perfidam formam (corpus)
Lokio similem
ibi sedit Sigyna
verum non de suo
marito multum læta;
Intelligitis adhuc, nec ne?


33.
Amnis fluit ex oriente,
per venenosas valles,
sordes et gladios volutans
Slidur ea vocatur.
Stetit (trans amnem) ad septentrionem
in Nidinid (tenebrarum) montibus
ædes ex aure
petrææ prosapiæ;
Verum alia stetit
in Ocolne (loco frigorum experte);
triclinium Titanis
Brimer vocatum.


34.
Ædem vidit illa stare
a sole remotam
in Nastronda (funerum oris)
boream versus spectant fores.
Impluunt veneni guttæ,
per fenestras (pinnaculi)
est ædes ea contexta
cuntortis serpentum dorsis (serpentinis spinis).


35.
Vidit ibi vadare
rapidos amnes
homines perjuros
ac sicarios
et eum qvi alienæ uxoris
infatuat aurem.
Illic sugit Nidhöggus
cadavera emortua,
dilauiavit fera (lupus) viros.
Intelligitisne adhuc vel qvid tum?


36.
Versus orientem sedit prisca illa
in Jarnvido (ferrea sylva)
ibique peperit (parit, pascit)
Fenreri (abyssi) genera.
Ex iis omnibus fit
unus qvidam (maximus)
Lunæ devorator (liguritor, arrosor, detractor)
in mali dæmouis forma (exuviis).


37.
Impletur (saturatur) vitâ (viribus)
moribundorum hominum
rubefacit (adspergit) Deorum sedes
rutilo cruore.
Nigrescet solis lumen
æstatibus seqventibus;
Tempestates omnes versatiles (noxiæ, formidolusæ) [erunt].
Intelligitisne jam, vel qvid tum?


38.
Sedit ibi in tumulo
et lusit citharâ
Oreadis custos
lætus Egder (aqvila mas).
Supra illum cantabat
in volucrium sylva
nitide rutilus gallus
qvi Fialar appellatur.


39.
Cantabat super (inter) Asas
Gullincambi (auream cristam gestans)
hic excitat viros
apud exercituum patrem,
sed alter canit
infra terram
fuligineus gallus
in atriis Helæ.


40.
Latrat Garmur (Cerberus) multum
ante Gnipæ (cuneati cacuminis) antrum
catena rumpetur
sed lupus (solutus) ruet;
Permultas novit illa scientias,
prævido sane longius
acerbam (prævalidam) dissolutionem (vel: crepusculum)
potestatum et beatorum numinum.


41.
Fratres invicem pugnabunt
unusqve alterum occidet,
consobrini (ipsi)
affinitas violabunt.
Durum erit seculum,
adulteria freqventia,
barbata (vel: securium) ætas, ensium ætas,
scuta (tunc) diffindentur,
ventosa ætas, ferina ætas
anteqvam mundus corruat,
nec ullus homo
alteri parcet.


42.
Ludunt Mimeris filii
dum centralis arbor accenditur,
ad sonoram
Giallæ tubam;
altum intonat Heimdallus,
cornu elevatur;
alloqvitur Odinus
Mimeri caput.


43.
Ingemiscit (resonat) vetusta illa arbor,
titan autem solvitur,
tremit Yggdrasilli
fraxinus erecta (tamen stans).
Pavent omnes
in Helæ viis (regionibus)
anteqvam illam Surti
ignis devoret (absorbeat).


44.
Hrymus ex oriente advehitur,
elevatur (intumescit) coram eo scaturigo (maris)
Jormungandus (mundanus serpens) volutatur
in cyclopæo furore;
angvis urget oceanum,
aqvila vero clangit,
pallido rostro cadavera dilacerat
Naglfar (navigium) solvitur (defertur in altum).


45.
Carina fertur ex oriente
advenient Muspelli
gentes per mare
Lokius eam gubernat.
Monstri cognati (furibundi) omnes
lupum comitantur,
isti turbæ conjunctus
Byslepi frater procedit.


46.
Qvid rei apud Asas?
Qvid rei apud Alfos?
Strepit totus giganteus mundus,
Asæ comitia celebrant.
Ingemiscunt nani (terrestres dæmones)
ante (cavarum) rupium fores
saxeorum munimentorum gnari.
Intelligitisne adhuc vel qvid tum?


47.
Surtur e meridie procedit
advehens flagrantem flammam,
sol resplendet e gladio
cælestis Dei,
ingentia saxa colliduntur,
oreades præcipites ruunt;
calcant homines lethi viam
cælum vero diffindetur.


48.
Tunc prohibit
alter dolor Hlinæ
qvando Odinus inibit
cum lupe certamen.
Sed lucidus Belii
occisor cum Surto
tunc cadet Divus
Friggæ carissimus.


49.
Tunc veniet ille magnus
victoriarum patris filius
Vidar ad dimicandum
cum funesta ferâ.
Facit ille gigantis gnato
manu strictum pertingere
gladium ad cor usqve;
Sic necem ulciscetur patris.


50.
Tum veniet clarus ille
Lodynæ (terræ) gnatus
procedet Odini filius
cum monstro dimicatum.
Feriet (occidet) istum (ille) iratus
Midgardi (terrestris orbis) sanctus (-um) Deus (-um)
homines cuncti,
mundanas mansiones deserent.
gradietur passus novem
Fiorgynæ (Telluris) soboles
nutans ab angve
contumelias non metuente.


51.
Sol nigrescere incipiet,
in mare terra desidet,
disparebunt e coelo
serenæ stellæ;
sæviet ignis halitus
circa seculi nutritorem
alta flamma alludet
ipsi coelo.


52.
Vidit illa emergere
altera vice
tellurem ex oceano
pulchre virentem;
Defluent cataractæ
aqvila supervolabit
qvi in monte (tesqvis)
pisces captabit.


53.
Convenient Asæ
in Idæ campo
et de (angve) terram cingente
valido colloqventur (judicabunt)
et ibi reminiscentur
de magnis rebus (gestis, fatis)
et de celsissimi Dei
antiqvis mysteriis (Runis, sermonibus, literis).


54.
Ibi postea (iterum)
mirabiles
aureæ tabulæ (calculi, orbes aleatorii)
in gramine reperientur
qvas in principio temporum
possederant
divini coetus dux
et Fiolneri progenies.


55.
Ferent insativum
agri frumentum,
mala omnia cessabunt,
Balderus redibit,
incolent illi Hödur et Baldur
Odini beatas ædes
bene sphærici (coelestes) Dii.
Intelligitis ne jam vel qvid tum?


56.
Tum Hænerus sacrificialem
sangvinem accipiet
et posteri fratrum
duorum habitabunt
ventorum (aëris) vastam regionem.
Scitis vos ultra vel aliud?


57.
Ædem videt illa stare
sole clariorem
auroqve tectam
in (excelso) Gimle.
Ibi probi (fidi, pii)
homines habitabunt
et per secula (cuncta)
gaudio fruentur.


58.
Tum veniet potens ille
ad magnum (divinum) judicium
validus ê superis
qvi omnia regit;
Fert hic sententias
et causas dirimit (contentiones supprimit)
sacra fata (vel sanctæ pacis leges) statuit
qvæ (semper) durabunt.


59.
Illic venit (veniet) ater ille
draco advolans
angvis nitens sursum
emontibus Nidensibus (tenebrosis).
Fert pennis (alis) suis, -
pervolans campum -
Nidhöggus funera (cadavera)
nunc ea submergetur.