Vaticinium volæ

Fra heimskringla.no
Hopp til: navigasjon, søk
Velg språk Norrønt Islandsk Norsk Dansk Svensk Færøysk Latin
Denne teksten finnes i flere utgaver på følgende språk ► Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif Faeroysk.gif Latin Cross.svg
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif Latin Cross.svg
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Original.gif Norsk.gif Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif Svensk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif
Dansk.gif


Voluspá (1665).jpg


Vaticinium volæ


Publicijuris primum facta à

Petro Joh. Resenio.

Latinè quodammodo redditum à Stephano Olai Islando.

Havniæ. M.DC.LXV.


1.
Sileant rogo omnes sanctæ cre-aturæ.
Majores minoresq́; filii Heimdalli;
vis me accurate enumerare vetusta elogia
virorum Valfödurs quæ remotissima recordor.


2.
Ego memini Centauros manè natos
qui olim me erudiverunt.
Novem accepi esse mundos, novem ideas.
Cremia novella infra pulverem.


3.
Mane erat seculorum cum Ymerus habitavir,
erat nec arena, nec mare, nec refrigerantes aurulæ
terra reperta est nusquam, nec in alto cælum.
Hiatus ingens erat spatii, & gramen nulli ibi.


4.
Anteqvam Bursonii tabulas allevarunt
qvi Midgardum novellum moliti sunt.
Sol illuminabat ex meridie lapides palatii
Tunc terra produxit viride porrum.


5.
Sol conjiciebat ex meridie suâ, lunam
dexterâ, trans cœlestis equi fores.
Sol nescivit ubi palatia possideret,
stellæ nesciverunt, ubi sedes sibi vendicarent,
luna nescivit ubi suæ vires sitæ essent.


6.
Tunc occuparunt Dii omnes tribunalia sanctuli Deastri
et hæc considerarunt
nocti sc: decrescentiq́; lunæ nomina indiderunt.
Mane vocarunt & meridiem.
Inclinationem & vesperam annis numerandis.


7.
Conveniebant Asæ in Ida campo
qui larana & fana alte exstruxerunt.
Fornaces struxerunt, pecuniam moliti sunt,
forcipes crearunt, & fabrilia instumenta fabricarunt.


8.
Calculis luserunt in area, hilares fuerunt,
nulla virtus desiderabatur illis in auro:
Donec tres advenerunt Thursorum virgines
præpotentes valdè ex Jötunheimum.


9.
Tunc denuo occuparunt Dii omnes tribunalia sanctuli
deastri, considerantes
qvinam deberet Dominus Nanos creare
ex Brimeri sangvine & blaviis cruribus.


10.
In quo Motsognerus primas obtinuit
inter Nanos omnes, Durinus autem secundas,
qvi Nani multas finxerunt humanas effigies
ex terrâ, tanqvam dixit Durinus.


11.
Nör & Nidi, Nordri & Sudri
Austre & Vestre, Althiofur Dvalin,
Bivör & Bavör, Baumbaur Nori;
An & Anar, Ai Miödvitner.


12.
Veigur & Gandalfur, Vindalfur Thrainn,
Theckur, Thorinn, Thror, Vitur & Litur.


13.
Nar & Niradur, nunc sunt à me Nanorum
virrutes & in consiliis prudentia ritè enumerata
Fili, Kili, Fundinn, Nali.
Heyte, Vili, Hanar, Svior.


14.
Frar, Hornbori, Frægor & Loni,
Aurvangur Jari Eikinskialldi.
Tempus est Nanos in Dvalini sodalitio
hominum filiis in honorem recensere
qui adduxerunt à Salarsteine profecti
Aurvangi agmen ex Jorvöllum.


15.
Ibi Drupner erat & Dolgthraser
Har Haugspore, Hlevangur, Gloi
Skirvir, Virvir, Skafidur, Ai,
Alfur & Ingvi Eikinskialldi.


16.
Fialar & Frosti, Finnur & Ginnar
hoc ipsum dum vivunt homines
celebrabitur inter seros nepotes.


17.
Donec tres venerunt ex illo agmine.
Præpotentes & amabiles Asæ ad domum qvandam.
Offenderunt in littore miseros
Askum & Emblam omni conatu destitutos.


18.
Animam nec possidebant, rationem nec habebant,
nec sangvinem nec sermonem, nec faciem venustam:
Animam dedit Odinus, rationem indidit Hønerus:
Lödur sangvinem addidit & faciem venustam.


19.
Ego fraxinum scio exstare Ygdrasil vocatam,
rigidas comas supersusam albo luto,
inde imbres ortum trahunt qui in valles decidunt,
stat semper virens supra Urdarbrunne.


20.
Inde emergunt virgines multisciæ
tres ex isto mari quod cauduci subest
Urd unam nominarunt, aliam Verdandi,
inciderunt Skidiæ tertiam, Skulld dictam.


21.
Hæ leges sancierunt, hæ vitam dispensarunt
seculorum filiis & fata mortalium.
Hujus illa cædis primæ in mundo meminit
cum Gullveigam bipennibus fulcierunt
et in aula Hari ipsam exusserunt.


22.
Tribus vicibus combusserunt, tribus vicibus natam
sæpè & non rarò, quæ tamen adhuc vivit.
Heide appellata est, qvamcunq́; villam veniret.
Ac Vola bona vaticinans, qvæ magicos baculos execrata
venesica carmina edocta, incantamentis artem juvit,
exhibens semper malæ mulieri molestiam.


23.
Tunc denuo occuparunt Dii omnes tribunalia sanctuli Deastri
considerantes, num Asis sinistri consilii damna essent reportanda,
an verò deberent Dii omnes symposia sibi vendicare.


24.
Fecit impetum Odinus & in catervas populi jaculatus est
quæ adhuc prima erat cædes in mundo
fracta est diametralis via Civitatis Asarum
potuerunt Vaner à bello campis cavere.


25.
Tunc denuo occuparunt Dii omnes tribunalia sanctuli Deastri
considerantes; quisnam æther universum mari miscuisset.
Et generationi Centaurorum virginem Odi dedisset.


26.
Thorus unus ibi erat ira turgidus,
qui rarò sedet cum tales rumores percipit,
rescindebantur juramenta, pollicitationes & condicta,
ut & formulæ omnes quæ intervenerant.


27.
Novit illa Heimdalli vocem abditam
sub serenitati assvetis sanctis comis
amnem illa videt undatim ruere limosâ cataractâ
continentem depositum Valfödurs (Odini) intelligitis adhuc, nonne?


28.
Sola sedebat subdio cum priscus advenit,
yggiongur Asarum & oculos aspexit.
Quid me interrogatis? quare me tentatis?
Satis novi Odine ubi Oculum abdidisti
in novo scilicet fonte Mimeri.
Bibit mulsum Mimerus mane quolibet,
continens depositum Valfödurs (Odini) intelligitis adhuc, nonne?


29.
Tradidit illi Herfodur annulos & monilia,
præcepta ditescendi, sapientiæ, & fatidicos lituos
patuit ipsi latè & quidem perlate mundus quilibet,


30.
Vidit illa Valkyriur peregre advenientes
adornatas ut eqvestres ad Godthiod pergerent.
Skulld gestavit Skutum, Skögul erat altera
Gunnur, Hilldur Gondul & Geirskögul.
Nunc enumeratæ sunt famulæ Herjans
instructæ, ut per campos equitent Valkyriur.


31.
Ego vidi Baldro Asæ cruore perfuso
Odini filio fata deposita
stetit campo quæ creverat altior
tenuis & speciosa spina.


32.
Qua de spina, ut mihi quidem visum est,
evenerunt plagæ deplorandæ: Haudus quidem jaculari cœpit,
Baldri frater ante diem natus
Odini filius noctem natus cædem commisit.


33.
Quamvis nunquam manus vel caput mundificaret,
antequam in flammam ferret Baldri hostem:
Verum Frygga lugebat in Fensolum
custos Valhallæ, intelligitis adhuc nonne?


34.
Vinctum jacere vidut illa sub Hunorum luco
persidem funus: Lokam quidem representans.
ibi Sigyna sedet, nunquam suo
viro satis dilecta, intelligitis adhuc, nonne?


35.
Amnis ab ortu decurrens interluit venenosas valles,
ac secum rapit limum & cespites vivos, Slid ille vocatur:
Stetit aquilonem versus in Nidafiöllum.
Curia aurea familiæ Sindrinæ
verum alia stetit Okolni
cerevisiaria Centauri, curia Brimer nuncupata.


36.
Palatium illa stare novit à Sole remotum
in Nastrøndum boream versus spectant fores.
Impluunt venenatæ guttæ per fenestras.
Hæc est contexta curia spinis serpentinis.


37.
Illic vadere ipsa vidit amnes rapidos
homines perjuros, sicarios,
nec non illos qui alterius vellicat aurem conjugis
ibi excarnificavit Nidhoggur corpora exstincta.
Laceravit viros sera truculenta, intelligitis adhuc nonne?


38.
Versus orientem sedebat prisca illa, vincta ferreis catenis,
ubi enixa est Fenris filios
e quibus omnibus unus evasit prodigiosus,
Lunæ liguritor giganteas indutus exuvias.


39.
Saturatur vitâ morientium hominum
aspergens divinum exercitum rubro sangvine
nigrum evadit lumen solare seqventi æstate
et venti omnes maligni, intelligitis adhuc nonne?


40.
Insidebat tumulo & lusit citharà
Gygæ opilio lætus Egderus
accinuit huic in Gaglvide
purpureo colore gallus Fialar nomine.


41.
Cantavit de Asis Auricristatus
qvi Heroës excitat apud Herfødur (Odinum)
verum alter cantat infra terram
pullo colore gallus in palatiis Helæ.


42.
Latrat horrendum Garmus ante Gnipense antrum
rumpentur catanæ, ruet autem Freco
multa scit sapiens illa, longius ego prævideo
de acerbo interitu Asarum divinitatis.


43.
Fratres pugnabunt & mutuo cadent,
consobrini cognationem conspurcabunt
Durum est in mundo, adulteria magna
barbara ætas, ensea ætas, scuta finduntur
ventosa ætas, ferina ætas, anteqvam mundus corruat
nec erit ullus qui alteri parcet.


44.
Ludunt filii Mimeri, sed comburuntur cremia
prope sonorum Giallarhorn.
Altum inflat Heimdallus cornu sublevatum,
alloquitur Odinus caput Mimeri,
personat vetusta illa arbor; solvitur a: Centaurus.
Horret Yggdrasilli fraxinus erecta.


45.
Latrat Garmus ante Gnipense antrum,
rumpentur catenæ, ruet autem Freco,
Hrymur aurigat ab ortu, intumescit aqva.
Convolvitur Jormungandus cum cyclopico animo.


46.
Carina allabitur ex oriente, adventabant Muspellsonii
per mare populi, Lokus autem clavum tenet.
Adducunt Fiflonis filii Freconem omnes
qvibus comes est frater Bifleisi.


47.
Qvid rei apud Asas? qvid rei apud faunos,
fragore personat omnis Centaurorum mundus,
Asæ forum celebrant,
ingemiscunt Naniante scopulorum fores.
Asyli Saxei non ignari, intelligitis adhuc nonne?


48.
Surtur prodit ex meridie cum Svigalesi,
radiat instar solis ensis Valtivi.
Alliduntur saxa, indignantur Deastri
calcant homines Helæ viam, cælum antem diffinditur.


49.
Tunc prodit Hlinarus dolor alter
cum Odinus pugnam cum lupo aggreditur.
Verum Belicida candidus Surto se opponit.
Tum Fryggæ occumbet maritus.


50.
Tunc prodit magnus ille filius Odini Sigfodurs
Vidarus, dimicaturus cum funebri animali,
qui manu extensa in medium rictum
ense cor attingit, hoc modo necem patris vindicans.


51.
Tunc prodit venustus filius Hlodyniæ
instituit Odini filius cum lupo duellum
intersicitq; animosè angvem Midgardianum.
Mortales omnes nos alio mutabimus.
Graditur passus novem proles Fiorgunæ
debilitatus ab angve tetro & esuriente.


52.
Nigrescit sol, immergitur mari terra,
subducuntur è cælo serenæ stellæ.
Desævit ignis in vetustam machinam,
pertingit altus color ad ipsum cælum.


53.
Latrat Garmus ante Gnipense antrum
rumpentur catenæ, ruet autem Freko.
Videt illa emergere dennò
terram ex mari undiq vaq́; virentem
defluunt cataractæ, supervolat aquila
qvæin monte pisces venatur.


54.
Conveniunt Asæ in Ida-Campo
et de mundanis calamitatibus magnis colloqvuntur
ut & de Fimbultyri vetustis runis.


55.
His peractis, admirabiles
Deaurati in gramine reperientur calculi,
qvos in primordio possederant.


56.
Erunt sine satione agri
adversa secundabuntur omnia, adveniet Baldrus,
habitabunt Haudus & Baldrus, Hropti, Sigtopter
Asæ sine incommodis, intelligitis adhuc nonne?


57.
Tunc validus Hænerus sortitur facultatem Vidarum eligendi
et necessarii fratrum amborum habitandi
Vindheim vastum. Scio adhuc nonne?


58.
Curia stat clarior sole
auro tecta in Gimle
illam probi populi colent
per secla fruentes summo bono.


59.
Ecce venit obscurus Draco subvolans
viperinus à Nidafiöllum,
fert in pennis, campum supervolans,
Nidhøggur funera. Nunc illi terra dehiscet.